HISTORIA EVANGELICA

CAPUT LXVII: De septuaginta duobus discipulis

#Luc. X

Post haec designavit et alios septuaginta duos discipulos, et mittebat eos binos ante faciem suam. Reversi sunt autem et hi cum gaudio dicentes: Domine, etiam daemonia subjiciuntur nobis. Exsultavit ergo Jesus, et dixit: Confiteor tibi, Domine Pater coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Et nemo novit Patrem nisi Filius, neque Filium nisi Pater. Erubescat Eunomius, dicens se plenam habere notitiam de Patre et Filio; nec excluditur utriusque connexio: ob hoc enim Arius Spiritum creaturam esse putavit, et non aequalem illis, quia non sciebat quidquid illi.